miiir: (Default)
[personal profile] miiir
Cur mundus militat sub vana gloria,
Cuius prosperitas est transitoria
Tam cito labitur eius potentia,
Quam vasa figuli, quae sunt fragilia.
Dic ubi Salomon olim tam nobilis
Vel ubi Samson nunc invincibilis
Vel pulcher Absolon vultu mirabilis
Vel dulcis Jonatas multum amabilis.
Quo Caesar abiit celsus imperio
Vel dives epulo totus in prandio.
Dic ubi Tullius clarus eloquio
Vel Aristoteles summus ingenio.
Tot clari proceres, tot rerum spatia
Tot ora *** tot regna fortia
Tot mundi principes tanta potentia
In ictu oculi clauduntur omnia
Quam breve festum e hoc mundi gloria
Ut hominis sunt eius gaudia
Qua semper subtrahunt aeterna ***
In ictu oculi clauduntur omnia,
O esca vermium, o massa pulveris,
O ros, o vanitas, cur sic extolleris?
Ignoras penitus utrum cras vixeris
Fac ** omnibus quam diu poteris.
Ne tutum dixeris quod potes perdere
Nil mundus tribuit quod * vult tollere
Aeternus cogita mens sit in aethere
Felix, qui potuit mundum contemnere.



381_1_1800_139

This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

miiir: (Default)
miiir

February 2022

S M T W T F S
  1 2345
6789 101112
13141516171819
20212223242526
2728     

Style Credit

Expand Cut Tags

No cut tags
Page generated Jul. 15th, 2025 01:17 pm
Powered by Dreamwidth Studios